GOSSIPIUM

GOSSIPIUM
GOSSIPIUM
hisce describitur Plin. l. 19. c. 1. Superior pars Aegypti in Arabiam vergens, gignit fruticem, quem aliqui gossipion vocant, plures xylon, et ideo lina inde facta xylina. Parvus est similemqueve barbatae nucis defert fructum, cuius ex interiore bombyce lanitgo netur. Nec ulla sunt eis candore mollitiave praeferenda. Vestes inde Sacerdotibus Aegypti gratissimae. Ubi nec ulla sunt cum candore molliora et spissiora, legi vult Salmas. Non enim solum mollitie et candore praecipua est lana haec xylina, Graece ἐριόξυλον, quae lini etiam nomine hinc veniebat, sed etiam spissa est, et τὸ τάχος habet, quod lino non inest. Nucem eius quod attinet, triplicem illa habet διάφυσιν seu divisionem, et cum maturescit, dehiscentibus dissepimentis lana apparet, quae inde extrahitur, uti de arboribus Tyli ins. laniferis similiter scribit Theophrast. Quia vero bombycem vocaveêre Vett. non solum, quae ex vermibus sic dictis nebatur, sed molliorem omnem lanae linique lanuginem, hinc recentiores bombax et babax, de gossypio proprie usurparunt, ut vidimus. Hodie colitur hic frutex in Sicilia, Brasilia et nonnullibi in Oriente: optimum autem, quamvis minori numero, in Ins. Melita gossipium colligitur. Machinae, qua Trucae in Asia utuntur, ad faciendum illud, iconem habes apud Iac. Spon. Itin. Part. l. ubi de VII. Ecclesiis. Apud Sinenses, qui gossypii semen ante annos plus minus octingentos accepêre, tanta inde illiums copia est, ut, cum in unica civ. Xanghai, sub Nankinga, ducenta textorum milia numerentur, maxima ex iis pars gossipio texendo operam navet, in quo opere cum mulieres potissimum excellant, viri agris colendis reliquisque negotiis obeundis interea occupantur. Unde minus mirum, solam hanc civitatem solvere Imp. ex solo gossipio, ducenta quinquaginta ducatorum milia. Et hoc optimum habetur, quod in Nankinga conficitur, adeoque reliquis carius est. Ceterum gallinae genus in Quansia prov. eiusdem Imperii est, quod gossipium quoque evomit, seu fila longiora, qualia ex gossipio confici solent; sed eadem, nisi colligantur, resorbet, aranearum instar etc. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 37. Plura hanc in rem vide apud Salms. ad Solin. p. 296. et sepp. nec non 998. et supra, in voce Bombax, item Fustanum: uti de Gossypii
in ellychniis usu suo loco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Coton ouaté — Coton Coton …   Wikipédia en Français

  • MASSILIA — Graecis Μασσαλία, de qua Florus l. 4. Epitom. Rerum Rom. c. 2. Massilia, inquit Graecula civitas: non pro mollitie nominis, et vallum rumpere. et incendere machinas ausa, et congredi navibus: five quod μάσσειν mollire significat, sive quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Хлопковое масло —         масло растительное (См. Масла растительные) жирное, получаемое из семян Хлопчатника (Gossipium) прессованием или экстракцией (См. Экстракция).          Специфический компонент Х. м. пигмент госсипол (ядовитое вещество), содержание… …   Большая советская энциклопедия

  • География растений* — иначе фитогеография и геоботаника (Гризебах в 1866). Отрасль Ботаники и Географии. С точки зрения первой исследуются причины и законы распространения и распределения растений по земной поверхности это географическая ботаника. С точки зрения… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • География растений — иначе фитогеография и геоботаника (Гризебах в 1866). Отрасль Ботаники и Географии. С точки зрения первой исследуются причины и законы распространения и распределения растений по земной поверхности это географическая ботаника. С точки зрения… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Danaus plexippus — Monarchfalter Monarchfalter (Danaus plexippus) Systematik Ordnung: Schmetterlinge (Lepidoptera) …   Deutsch Wikipedia

  • Gossypium — Gossypium …   Wikipédia en Français

  • Ветряная оспа — У этого термина существуют и другие значения, см. Оспа. Ветряная оспа …   Википедия

  • Вариолид — Ветряная оспа Ребёнок с ветряной оспой МКБ 10 B01. МКБ 9 …   Википедия

  • Ветрянка — Ветряная оспа Ребёнок с ветряной оспой МКБ 10 B01. МКБ 9 …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”